PYTISMA

PYTISMA
PYTISMA
apud Iuvenalem, Sat. 11. v. 173.
Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem:
male pitysma nonnullis legitur et a πιτύζειν Graeco verbo deducitur; cum πιτύζειν Graecum non sit, nec uspiam apud Auctores legatur, sed πυτίζειν et πύτισμα: atque adeo omnes libri in illo Iuvenalis versu recte pytismate legunt. Vitruvii etiam locô, l. 6. c. 4. qui Iuvenalem unus unice explicat, potismatis habent scripti libri, pro putismatis, h. e πυτίσμασιν. Πυτίζειν igitur est eiaculari vel eicere, a πτύω, spuo, ut Etymologicum Magnum habet. Loquitur enim Poeta de Delphica ex Lacedaemonio lapide, in qua prostabant omne genus pocula, ac ubi pitissabant, abacum cum pavimento effusionibus reiectionibusque lubricantes. Hinc οἶνον πυτίζειν et ἐκπυτίζειν, vinum ore reicere. Alexis,
Καὶ τὸν μὲν ὀξυν οἶνον ἐκπυτίζομεν.
Et διαπυτίζειν, apud Archedicum,
Διαπυτιοῦσ᾿ οἶνον δὲ τοιοῦτον χαμαί.
Idem intellexit Callimachus,
Τὸ τρίτον ἡ γῆ ἐπινε, τάδ᾿ ἄνθεα φυλλοβολεῦντα
Τὠνδρὸς ἀπὸ ςτομάτων πάντ᾿ ἐγένοντο χαμαί.
Quem morem hodieque observare est, apud eos qui vinum probant, illud enim expressis labris exspuere solent, quod voce πυτίζειν proprie indigitari, docet Eugraphius, apud salmas. ad Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • VINUM — quô Auctore mortalibus sit monstratum, diximus paulo supra. Graecis id Oeneum, unde et οἴνου nomen, an Icarum, Italis Ianum, dedisse, refert Athenaeus, l. 15. uti et far: sed utrumque non tam potui aut cibo quam divino cultui et sacris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”